Modlitby v latině

Pater Noster-Otče náš

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo
et in terra.

Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Amen.

Ave Maria-Zdrávas Maria

Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui Jesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus nunc et in hora mortis nostrae. Amen.

Gloria Patri-Sláva Otci

Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto, sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.

Credo-Apoštolské vyznání víry

Credo in unum Deum,
Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae,
visibilium omnium et invisibilium.
Et in unum Dominum Jesum Christum,
Filium Dei unigenitum,
et ex Patre natum ante omnia saecula.
Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero,
genitum, non factum, consubstantialem Patri:
per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis.
Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine,
et homo factus est.
Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato;
passus et sepultus est,
et resurrexit tertia die secundum Scripturas,
et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris.
Et iterum venturus est cum gloria iudicare vivos et mortuos,
cuius regni non erit finis.
Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem:
qui ex Patre Filioque procedit.
Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur:
qui locutus est per prophetas.
Et unam sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam.
Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.
Et exspecto resurrectionem mortuorum,
et vitam venturi saeculi.
Amen.

Sub tuum -Pod ochranou Tvou
Sub tuum praesidium confugimus, sancta Dei
Genitrix; nostras deprecationes ne despicias
in necessitatibus, sed a periculis cunctis libera
nos semper, Virgo gloriosa et benedicta.

Santce Michaele Archangele-Svatý Archanděli Michaeli
Sancte Michael Archangele, defende nos in proelio, contra
nequitiam et insidias diaboli esto praesidium. Imperet illi Deus,
supplices deprecamur: tuque, Princeps militiae Coelestis,
Satanam aliosque spiritus malignos, qui ad perditionem
animarum pervagantur in mundo, divina virtute, in infernum
detrude. Amen.

20200108_180054.jpg

Pán ježíš při Poslední večeři

 

                               
 

Napsat komentář

Design a site like this with WordPress.com
Začít
search previous next tag category expand menu location phone mail time cart zoom edit close